- LUCULLEA
- LUCULLEAFestum a Graecis institutum, in honorem Luculli; quo de festo Plutarch: in huius vita et Appian. Alex. in bello Mithrid. Graeci enim Asiam habitantes penins. illis Romanorum festos dedicârunt dies, qui iuste sancteque provinciam administrâssent. Ut, praeter Lucullum, Mutio Scaevolae, festum Mutiae dictum, de quo Cic. in Verrem. l. 2. Eiusdem Luculli suburbanum Frascati hodie dicitur, atque in urbeculam excrevit, Hortis Palatiisque exquisitissimi operis celebertimam, inter quae Borghesianum ambulacris lauriferis, bustis statuisque antiquis: Aldobrandinum vero salientibus ingeniosissime fabricatis, insigma eminent. Iac. Spon. Itin. Parte I. p. 56. ubi Tusculi rudera 2. mill. inde abesse addit. Vide quoque in voce Frascata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.